HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT II: De secunda unctione Salomonis

#I Paral. XXIX

Volens autem David ostendere populo se filium regem fecisse, congregavit in Israel principes universos, sacerdotes et levitas, et inuncto iterum Salomone, et confirmato ab omnibus regno Salomonis, coram omnibus praecepit Salomoni de legum custodia, et justitia, et pietate. Et praecepit ut aedificaret templum Domino dicens se jam praeparasse ei auri decem millia talenta, argenti vero centum millia, ferri vero et aeris supra numerum, lapidum quoque et lignorum maximam copiam. Levitas quoque divisit in tres ordines, in Aaronitas, Moyseitas, et Levitas. Aaronitas quoque divisit per generationes, et invenit de Eleazar sexdecim et de Ithamar octo. Et elegit ex unaquaque illarum unum pontificem, praecipiens ut singuli ministrarent a Sabbato in Sabbatum, Sadoc tamen et Abiathar praeessent universis. Et projecerunt sortem coram rege de hebdomadibus ordinandis. De Levitis vero instituit curatores fabricae templi viginti quatuor, alii habent viginti tria millia. Hi dicti sunt Nathinnaei. Judices autem populi, et scribas sex. Janitores autem domus Dei septem, alii habent quatuor millia, et totidem qui hymnos dicerent. Post haec divisit exercitum in cohortes duodecim. Habebat autem cohors viginti quatuor millia, quam praecepit Salomonem observare per trecentos dies. Moyseitas vero aliquantum honoravit. Fecit enim eos custodes thesaurorum Dei, et vasorum quae reges Deo dicare contingeret, et collectae Ecclesiae omnem dispositionem suam indicavit, deposcens filios suos, ut non graviter ferrent minimum, id est Salomonem inter eos sublimatum, quia Deus sic mandaverat, sicut et ipse David minimus inter fratres inunctus fuerat. Descriptionem vero omnem et constitutionem aedificii templi omnibus suadentibus Salomon tradidit, sed et tunc oblationis primitias faciens, tria millia talentorum auri obtulit ad aditum, et currum Dei faciendum, in quo cherubim esset, sub quo constituerunt arcam. Principes vero, et sacerdotes, et levitae, et seniores populi obtulerunt auri talenta quinque millia, et stateres decem millia, argenti vero decem millia, et lapides pretiosos plures, quorum custodiam habuit pronepos Moysi labes, vel labus, ut dicunt alii.